2 Corinthians 5

etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit praemissa. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanae generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Quia in ea sine manebitur. Non solum pro praesenti inhabitatione, sed etiam, id est in consideratione hujus tantae gloriae, Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro praesentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernae gloriae. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animae, quam jam accepimus. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem coelestium. etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant. gloria promissionis; Hoc desiderant sancti, ne resurgentes recepto corpore, nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est: ut induti corpore, superinduantur gloria, quae est immutatio in claritate. corpore: quo tamen nolumus mortem nobis tolli, sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis quae destruat mortalitatem, non ut superveniat. Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, desiderio coelestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. Id est, ideo gemimus. si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio coelestis. Vel, nolumus exspoliari: ut immortalitatem desideremus. etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria. . Deus facit nos velle immortalitatem, facit et certos per spiritum, et ideo audentes sumus. Quomodo? cum alibi scriptum sit: Act. 17. Quia etsi ubique Deus, non tamen hic videtur sicut in coelis. Peregrinamur ergo non fide, sed specie. . Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit quia hoc praedicamus quod jubet Deus. . Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. non vobis, qui non potestis capere. Condescendendo. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis coelum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes. etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quae gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius. in corpore, voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo. Id est, laudamus. Id est, sua quaerentem, non quae Christi: temporalia, non aeterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de praemio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit praesens: quae in Christo surgente impleta est, quae non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quae nomine carnis signatur. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari praeciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat. Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Ut error idololatriae, cui cognitio unius veri Dei successit. . Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est. Reconciliamur confitendo peccata, et poenitendo ei qui nos sibi reconciliat. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: id est de similitudine carnis peccati: Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quae de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.
Copyright information for VulgGlossa